Author Topic: happy feast of the espousals of the Bl. Virgin Mary with St. Joseph  (Read 99 times)

Offline Geremia

  • Feldwebel
  • ***
  • Posts: 3170
  • Thanked: 639 times
    • St. Isidore e-book library
  • Religion: Roman Catholic
the text of the missa desponsationis B.V.M., which, although never a universal feast, was celebrated (mostly) on 23 January:

Introitus. Lętare filia Ierusalem et exulta: lętare in die desponsationis tuę: et in die lętitię cordis tui. ps. Quam pulchri sunt gressus tui filia principis? quam pulchra es: et quam decora carissima in deliciis? ℣. Gloria Patri, et Filio.
Oratio. Deus, qui beatissimam filii tui genitricem Mariam: ut virginalis partus eius, viri honestaretur consortio: Ioseph iusto desponsari voluisti: da nobis quęsemus: et tanti coniugii mysterium digne celebrare in terris: et de Christi et Ecclesię unione: in matrimonii fœdere figurata: perpetuo gaudere in cęlis. Per eundem Christum.
Lectio Esaię prophete. [lxii. 1-6.]
Graduale Missus est Gabriel angelus a Deo in civitatem Galilaee: cui nomen Nazareth: ad virginem desponsatam viro: cui nomen era Ioseph: de domo David. ℣. Et nomen virginis Maria: et ingressus Angelus ad eam, dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum. Alleluia, alleluia. ℣. Tota pulchra es emica nostra: et macula non est in te: Veni de Libano sponsa: veni de Libano: veni, coronaberis: alleluia.
Tractus. Gaude Maria virgo: sponsa Dei altissimi. ℣. Quę pro tutamine partus tui sanctissimi. ℣. Iuncta connubio Ioseph: viri iustissimi. ℣. Fuisti exemplum thalami purissimi. ℣. Dei genitrix intercede pro nobis.
Sequentia sancti evangelii secundum Mattheum. ca. 2. [i. 18-22.]
Offertorium. Exurgens autem Ioseph a somno: fecit sicut pręceperat ei angelus: et accepit Mariam coniugem suam.
Secreta. Sacrificii huius oblationem et hostiam tibi quęsemus omnipotens Deus: beatę Marię virginis, filii tui Domini nostri Iesu Christi genitricis, precatio sancta conciliet: ut sacrum munus, quod altari tuo sancto, pro salute nostra offerri pręcepisti: tam pie matris favore intercedente: tue sit placitum maiestati. Per eundem Dominum nostrum Iesum christum filium tuum.
Communio. Hortus conclusus sponsa et semper virgo Maria: hortus conclusus: fons signatus: fons: hortorum: puteus aquarum viventium: quę fluunt impetu de Libano.
Postcommunio. Multiplicata Domine Iesu Christe misericordiam tuam super nos: et sacrosanctum hęc sacrificium: ad laudem, et honorem beatissimę genetricis tuę: suppliciter tibi oblatum: benigno favore prosequere, ut per idipsum animas nostras in regno cęlestis perpetuum in holocaustum tibi offerre, et sacrificare valeamus. Qui vivis et regnas.

Here's the officium desponsationis beatae Virginis Mariae cvm Sancto Joseph.
 
The following users thanked this post: Lynne, Xavier, John Lamb